ONERIS Excussio

ONERIS Excussio
ONERIS Excussio
Graece Σεισάχθεια, blande dicta est lex Solonis, quâ, plebi Atticae aere alienô a divitibus oppressae consulturus, iussit τὰ ὑπάρχοντα τῶ χρεῶν ἀνεῖςθαι, aes alienum quod erat remitti, et novas tabulas fieri. Quod vero factum οὐκ ἀποκοπῇ χρεῶν, ἀλλὰ τόκων μετριότητι, non aeris alieni remissione; sed usurarum moderatione, volunt. Eâdem lege et Mensurarum modum auxit, et Monetae pretium. Quippe Miam fecit C. drachmarum, quae antea erat LXXV. Quô modô cum obaerati redderent summam numerô quidem aequalem,sed valore minorem, ipsi multum lucri faciebant, at Creditores nihil laedebantur, Plnt. Solone. Eâdemprro τῆς προυποκειμένης γῆς ὅρους ἀνεῖλε, terrae antea oppignoratae indices sustulit. Agri nempe et domicilia, quae aero alienô ohstricta et Danistis oppiganorata essent, a Creditoribus ἵροις, tabellis scil. aedibus et praediis affigi solitis, ut oppignorata esse liqueret omnibus, signabantur, Harpocrat. Ὅρος. At γῆν κινεῖν, temrram movere, noluit Solon, contra pauperum exspectationem, qui Legem Agrariam spe iam devorârant, et exemplô Lycurgi aequales undiquaque fortunas. Mox tamen deliniti Athenienses sacrificium, quod Σεισάχθειαν, itidem nuncupârunt,fecerunt publice, Plut. Solone. Vide quoque hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NOVARUM Tabularum Lex — Graece Χρεωκοπία, it. Σεισάχθεια, vide infra Oneris excussio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OPPIGNORARE Creditoribus arma — aratrum, aliaque operi faciundo, non licebat veter. Graeciae Legislatorum instituto, apud Diodor. Sic. l. 1. cum tamen ipsos, qui iis uti debebant, permitterent nectendos, usque ad Solonis tempora, ut vidimus supra voce Nexi. Agri vero et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SISACHTHIA — ex Graeco ΣειϚάχθεια, vide Oneris excussio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABULA — I. TABULA ab inusitato taba, et hoc a Graeco τάζω, quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”